Fondare 8616 Risultati per: Pó
rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Joab quid vis currere fili mi non eris boni nuntii bajulus (Liber II Samuelis 18, 22)
qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi (Liber II Samuelis 18, 23)
David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in fastigio portæ super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum (Liber II Samuelis 18, 24)
speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum venit (Liber II Samuelis 18, 27)
apparuit Chusi et veniens ait bonum adporto nuntium domine mi rex judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te (Liber II Samuelis 18, 31)
dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum (Liber II Samuelis 18, 32)
contristatus itaque rex ascendit cenaculum portæ et flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi (Liber II Samuelis 18, 33)
et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo (Liber II Samuelis 19, 2)
et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prœlio (Liber II Samuelis 19, 3)
porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi (Liber II Samuelis 19, 4)
surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israël autem fugit in tabernacula sua (Liber II Samuelis 19, 8)
omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom (Liber II Samuelis 19, 9)