Fondare 8616 Risultati per: Pó
populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere (Liber Deuteronomii 9, 2)
ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes (Liber Deuteronomii 9, 4)
neque enim propter justitias tuas et æquitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illæ egerunt impie te intrœunte deletæ sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub juramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Jacob (Liber Deuteronomii 9, 5)
scito igitur quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimæ cervicis sis populus (Liber Deuteronomii 9, 6)
deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba quæ vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata est (Liber Deuteronomii 9, 10)
dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus quos eduxisti de Ægypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile (Liber Deuteronomii 9, 12)
rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste duræ cervicis sit (Liber Deuteronomii 9, 13)
et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem ejus audire voluistis (Liber Deuteronomii 9, 23)
et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Ægypto in manu forti (Liber Deuteronomii 9, 26)
recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Jacob ne aspicias duritiam populi hujus et impietatem atque peccatum (Liber Deuteronomii 9, 27)
ne forte dicant habitatores terræ de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine (Liber Deuteronomii 9, 28)
qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento (Liber Deuteronomii 9, 29)