Fondare 1192 Risultati per: Ope
sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cujusque operis et janitori præcipiat ut vigilet (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
Jesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me (Evangelium secundum Marcum 14, 6)
surgite eamus ecce qui me tradit prope est (Evangelium secundum Marcum 14, 42)
et intrœuntes in monumento viderunt juvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt (Evangelium secundum Marcum 16, 5)
illi autem profecti prædicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis (Evangelium secundum Marcum 16, 20)
cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem (Evangelium secundum Lucam 8, 4)
nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen (Evangelium secundum Lucam 8, 16)
et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem (Evangelium secundum Lucam 10, 2)
in eadem autem domo manete edentes et bibentes quæ apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum (Evangelium secundum Lucam 10, 7)
profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem ædificatis eorum sepulchra (Evangelium secundum Lucam 11, 48)
nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur (Evangelium secundum Lucam 12, 2)
cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud judicem et judex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem (Evangelium secundum Lucam 12, 58)