Fondare 1192 Risultati per: Ope
terra data est in manu impii vultum judicum ejus operit quod si non ille est quis ergo est (Liber Iob 9, 24)
verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti (Liber Iob 9, 28)
antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine (Liber Iob 10, 21)
vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram (Liber Iob 14, 15)
operuit faciem ejus crassitudo et de lateribus ejus arvina dependet (Liber Iob 15, 27)
saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum (Liber Iob 16, 16)
terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus (Liber Iob 16, 19)
et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos (Liber Iob 21, 26)
non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo (Liber Iob 23, 17)
nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore (Liber Iob 24, 7)
oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum (Liber Iob 24, 15)
nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni (Liber Iob 26, 6)