Mosaico decorativo

Fondare 1192 Risultati per: Ope

  • egeruntque hii qui operabantur industrie et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt (Liber II Paralipomenon 24, 13)

  • cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Jojadæ reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialæ quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ (Liber II Paralipomenon 24, 14)

  • reliqua autem sermonum Joatham et omnes pugnæ ejus et opera scripta sunt in libro regum Israël et Juda (Liber II Paralipomenon 27, 7)

  • reliqua autem sermonum ejus et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël (Liber II Paralipomenon 28, 26)

  • fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 31, 20)

  • locutusque est contra Deum Hierusalem sicut adversum deos populorum terræ opera manuum hominum (Liber II Paralipomenon 32, 19)

  • ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion et avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus operibus suis fecit prospere quæ voluit (Liber II Paralipomenon 32, 30)

  • transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum (Liber II Paralipomenon 33, 6)

  • tradiderunt in manibus eorum qui præerant operariis in domo Domini ut instaurarent templum et infirma quæque sarcirent (Liber II Paralipomenon 34, 10)

  • qui fideliter cuncta faciebant erant autem præpositi operantium Jaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus omnes Levitæ scientes organis canere (Liber II Paralipomenon 34, 12)

  • argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt datumque est præfectis artificum et diversa opera fabricantium (Liber II Paralipomenon 34, 17)

  • quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum idcirco stillavit furor meus super locum istum et non extinguetur (Liber II Paralipomenon 34, 25)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina