Mosaico decorativo

Fondare 754 Risultati per: Omnis

  • omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas (Liber Isaiae 40, 4)

  • et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est (Liber Isaiae 40, 5)

  • vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro fænum et omnis gloria ejus quasi flos agri (Liber Isaiae 40, 6)

  • quia mihi curvabunt omnia genu et jurabit omnis lingua (Liber Isaiae 45, 24)

  • adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quæ necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet (Liber Isaiae 46, 10)

  • et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Jacob (Liber Isaiae 49, 26)

  • quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen ejus et redemptor tuus Sanctus Israël Deus omnis terræ vocabitur (Liber Isaiae 54, 5)

  • viam pacis nescierunt et non est judicium in gressibus eorum semitæ eorum incurvatæ sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem (Liber Isaiae 59, 8)

  • et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus (Liber Isaiae 66, 23)

  • contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meæ (Liber Ieremiae 4, 20)

  • hæc enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam (Liber Ieremiae 4, 27)

  • a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universæ urbes derelictæ sunt et non habitat in eis homo (Liber Ieremiae 4, 29)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina