Fondare 945 Risultati per: Omnia
Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios (Liber I Paralipomenon 16, 42)
et ait Nathan ad David omnia quæ in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est (Liber I Paralipomenon 17, 2)
juxta omnia verba hæc et juxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David (Liber I Paralipomenon 17, 15)
sed et omnia vasa aurea et argentea et ænea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech (Liber I Paralipomenon 18, 11)
dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens præbeo (Liber I Paralipomenon 21, 23)
nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum (Liber I Paralipomenon 23, 26)
cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut ædificarem domum in qua requiesceret arca fœderis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad ædificandum omnia præparavi (Liber I Paralipomenon 28, 2)
tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quæsieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in æternum (Liber I Paralipomenon 28, 9)
divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini (Liber I Paralipomenon 28, 13)
omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris (Liber I Paralipomenon 28, 19)
ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua (Liber I Paralipomenon 28, 21)
quis ego et quis populus meus ut possimus hæc tibi universa promittere tua sunt omnia et quæ de manu tua accepimus dedimus tibi (Liber I Paralipomenon 29, 14)