Fondare 945 Risultati per: Omnia
sitque civitas hæc anathema et omnia quæ in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus (Liber Iosue 6, 17)
vos autem cavete ne de his quæ præcepta sunt quippiam contingatis et sitis prævaricationis rei et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur (Liber Iosue 6, 18)
et interfecerunt omnia quæ erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt (Liber Iosue 6, 21)
urbem autem et omnia quæ in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis æneis ac ferro quæ in ærarium Domini consecrarunt (Liber Iosue 6, 24)
Raab vero meretricem et domum patris ejus atque omnia quæ habebat fecit Josue vivere et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Josue dicens (Liber Iosue 6, 25)
faciesque urbi Ahi et regi ejus sicut fecisti Hiericho et regi illius prædam vero et omnia animantia diripietis vobis pone insidias urbi post eam (Liber Iosue 8, 2)
cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut jussi (Liber Iosue 8, 8)
post hæc legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta quæ scripta erant in legis volumine (Liber Iosue 8, 34)
atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas quæ erant in ea juxta omnia quæ fecerat Lachis (Liber Iosue 10, 35)
cepitque et percussit in ore gladii regem quoque ejus et omnia oppida regionis illius universasque animas quæ in ea fuerant commoratæ non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quæ in ea repperit consumens gladio (Liber Iosue 10, 37)
regem quoque ejus et omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum sic fecit Dabir et regi illius (Liber Iosue 10, 40)
reversusque statim cepit Asor et regem ejus percussit gladio Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat (Liber Iosue 11, 10)