Fondare 540 Risultati per: Omni
attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore vitæ ejus (Liber I Regum 15, 6)
ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israël ut inritaret Dominum Deum Israël in vanitatibus suis (Liber I Regum 16, 26)
dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat (Liber I Regum 18, 30)
et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini (Liber I Regum 22, 43)
immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso (Liber II Regum 16, 4)
feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum (Liber II Regum 17, 10)
lætatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quæ habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua (Liber II Regum 20, 13)
et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas (Liber II Regum 21, 21)
ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Juda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri hujus ut facerent omne quod scriptum est nobis (Liber II Regum 22, 13)
stetitque rex super gradum et percussit fœdus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent præcepta ejus et testimonia et cærimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba fœderis hujus quæ scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto (Liber II Regum 23, 3)
et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda et in circuitu Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunæ et duodecim signis et omni militiæ cæli (Liber II Regum 23, 5)
et præcepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus (Liber II Regum 23, 21)