Fondare 1451 Risultati per: Omnes
ergo accede prior et fac jussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Juda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis (Liber I Maccabaeorum 2, 18)
et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho obœdiunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis ejus (Liber I Maccabaeorum 2, 19)
dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos cælum et terra quod iniuste perditis nos (Liber I Maccabaeorum 2, 37)
et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris citius disperdent nos a terra (Liber I Maccabaeorum 2, 40)
et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis (Liber I Maccabaeorum 2, 41)
et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum (Liber I Maccabaeorum 2, 43)
et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur (Liber I Maccabaeorum 2, 61)
et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri (Liber I Maccabaeorum 2, 67)
et adiuvabant eum omnes fratres ejus et universi qui se coniunxerant patri ejus et prœliabantur prœlium Israël cum lætitia (Liber I Maccabaeorum 3, 2)
et repulsi sunt inimici præ timore ejus et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu ejus (Liber I Maccabaeorum 3, 6)
et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus et formido super omnes gentes in circuitu eorum (Liber I Maccabaeorum 3, 25)
et pervenit ad regem nomen ejus et de prœliis Judæ narrabant omnes gentes (Liber I Maccabaeorum 3, 26)