Fondare 1451 Risultati per: Omnes
omnes qui erant in Juda cum execratione in omni enim corde suo juraverunt et in tota voluntate quæsierunt eum et invenerunt præstititque eis Dominus requiem per circuitum (Liber II Paralipomenon 15, 15)
hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Juda (Liber II Paralipomenon 17, 19)
dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes (Liber II Paralipomenon 18, 27)
congregatusque Judas ad precandum Dominum sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum (Liber II Paralipomenon 20, 4)
nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israël et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum (Liber II Paralipomenon 20, 7)
Josaphat ergo et Juda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum (Liber II Paralipomenon 20, 18)
cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuæ profectisque eis stans Josaphat in medio eorum dixit audite me Juda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis ejus et cuncta evenient prospera (Liber II Paralipomenon 20, 20)
qui habuit fratres filios Josaphat Azariam et Hiahihel et Zacchariam et Azariam et Michaël et Saphatiam omnes hii filii Josaphat regis Israël (Liber II Paralipomenon 21, 2)
surrexit ergo Joram super regnum patris sui cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israël (Liber II Paralipomenon 21, 4)
cumque transisset Joram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus ejus (Liber II Paralipomenon 21, 9)
constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo omnes enim majores natu qui ante eum fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda (Liber II Paralipomenon 22, 1)
cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte ejus et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini (Liber II Paralipomenon 26, 20)