Fondare 1451 Risultati per: Omnes
stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis ejus (Evangelium secundum Lucam 2, 47)
et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Joseph (Evangelium secundum Lucam 4, 22)
et repleti sunt omnes in synagoga ira hæc audientes (Evangelium secundum Lucam 4, 28)
cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos (Evangelium secundum Lucam 4, 40)
stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant (Evangelium secundum Lucam 5, 9)
et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie (Evangelium secundum Lucam 5, 26)
et omnis turba quærebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes (Evangelium secundum Lucam 6, 19)
væ cum bene vobis dixerint omnes homines secundum hæc faciebant prophetis patres eorum (Evangelium secundum Lucam 6, 26)
accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam (Evangelium secundum Lucam 7, 16)
factum est autem cum redisset Jesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum (Evangelium secundum Lucam 8, 40)
flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit (Evangelium secundum Lucam 8, 52)
et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes (Evangelium secundum Lucam 9, 15)