Fondare 384 Risultati per: Numquid
numquid servus est Israël aut vernaculus quare ergo est factus in prædam (Liber Ieremiae 2, 14)
numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam (Liber Ieremiae 2, 17)
generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te (Liber Ieremiae 2, 31)
numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciæ pectoralis suæ populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris (Liber Ieremiae 2, 32)
vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus (Liber Ieremiae 3, 1)
numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti (Liber Ieremiae 3, 5)
et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi (Liber Ieremiae 3, 6)
numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea (Liber Ieremiae 5, 9)
numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea (Liber Ieremiae 5, 29)
numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus nonne semet ipsos in confusionem vultus sui (Liber Ieremiae 7, 19)
et dices ad eos hæc dicit Dominus numquid qui cadet non resurget et qui aversus est non revertetur (Liber Ieremiae 8, 4)
ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex ejus non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis (Liber Ieremiae 8, 19)
