Fondare 557 Risultati per: Nobis

  • et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod placuerit vobis (Liber I Samuelis 11, 10)

  • videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis (Liber I Samuelis 12, 12)

  • et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem (Liber I Samuelis 12, 19)

  • dixit autem Jonathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis (Liber I Samuelis 14, 6)

  • si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum (Liber I Samuelis 14, 10)

  • et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Jonathan et armigerum ejus (Liber I Samuelis 14, 17)

  • si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis servi si autem ego prævaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobis (Liber I Samuelis 17, 9)

  • an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me præsente hicine ingredietur domum meam (Liber I Samuelis 21, 15)

  • homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto (Liber I Samuelis 25, 15)

  • pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges (Liber I Samuelis 25, 16)

  • irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et non descendat nobiscum in prœlium ne fiat nobis adversarius cum prœliari cœperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris (Liber I Samuelis 29, 4)

  • dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quæ tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manu nostra (Liber I Samuelis 30, 23)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina