Fondare 18 Risultati per: Nil
evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Josue jam longevo et persenilis ætatis (Liber Iosue 23, 1)
et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et præter torques aureos camelorum (Liber Iudicum 8, 26)
disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam (Liber Psalmorum 11, 4)
miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Judæorum salutem (Liber II Maccabaeorum 11, 34)
pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis collum tuum sicut monilia (Canticum Canticorum 1, 9)
quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis junctura feminum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis (Canticum Canticorum 7, 1)
et torques et monilia et armillas et mitras (Liber Isaiae 3, 19)
in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges ejus et facta est negotiatio gentium (Liber Isaiae 23, 3)
gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiæ circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis (Liber Isaiae 61, 10)
tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris contempserunt te amatores tui animam tuam quærent (Liber Ieremiae 4, 30)
et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud in inmunditiam (Prophetia Ezechielis 7, 20)
et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus (Prophetia Osee 2, 13)