Fondare 1395 Risultati per: Negotiatum Regem David:
abiit quoque cum Joram filio Ahab ad prœliandum contra Azaël regem Syriæ in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Joram (Liber II Regum 8, 28)
qui reversus est ut curaretur in Hiezraël quia vulneraverant eum Syri in Rama prœliantem contra Azaël regem Syriæ porro Ahazias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Ahab in Hiezraël quia ægrotabat (Liber II Regum 8, 29)
tenensque lenticulam olei fundes super caput ejus et dices hæc dicit Dominus unxi te regem super Israël aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes (Liber II Regum 9, 3)
et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super caput ejus et ait hæc dicit Dominus Deus Israël unxi te regem super populum Domini Israël (Liber II Regum 9, 6)
at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui ait eis hæc et hæc locutus est mihi et ait hæc dicit Dominus unxi te regem super Israël (Liber II Regum 9, 12)
coniuravit ergo Hieu filius Josaphat filii Namsi contra Joram porro Joram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israël contra Azaël regem Syriæ (Liber II Regum 9, 14)
et reversus fuerat ut curaretur in Hiezraël propter vulnera quia percusserant eum Syri prœliantem contra Azaël regem Syriæ dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezraël (Liber II Regum 9, 15)
et inposuerunt eum servi ejus super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David (Liber II Regum 9, 28)
miserunt ergo præpositus domus et præfectus civitatis et majores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quæcumque jusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac (Liber II Regum 10, 5)
duæ vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem (Liber II Regum 11, 7)
qui dedit eis hastas et arma regis David quæ erant in domo Domini (Liber II Regum 11, 10)
et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et ædis circum regem (Liber II Regum 11, 11)