Fondare 1395 Risultati per: Negotiatum Regem David:
et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo (Liber I Regum 14, 8)
constituet autem sibi Dominus regem super Israël qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore (Liber I Regum 14, 14)
dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris ejus Naama Ammanites et regnavit Abiam filius ejus pro eo (Liber I Regum 14, 31)
ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quæ fecerat ante eum nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus (Liber I Regum 15, 3)
sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium ejus post eum et staret Hierusalem (Liber I Regum 15, 4)
eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ excepto sermone Uriæ Hetthei (Liber I Regum 15, 5)
et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo (Liber I Regum 15, 8)
et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater ejus (Liber I Regum 15, 11)
bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum (Liber I Regum 15, 16)
tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiæ dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriæ qui habitabat in Damasco dicens (Liber I Regum 15, 18)
et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Josaphat filius ejus pro eo (Liber I Regum 15, 24)
fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum (Liber I Regum 15, 32)