Fondare 528 Risultati per: Mur
quin potius in opere muri ædificavi et agrum non emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant (Liber Nehemiae 5, 16)
factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod ædificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis (Liber Nehemiae 6, 1)
in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Judæi cogitetis rebellare et propterea ædifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam (Liber Nehemiae 6, 6)
conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul quinquaginta duobus diebus (Liber Nehemiae 6, 15)
postquam autem ædificatus est murus et posui valvas et recensui janitores et cantores et Levitas (Liber Nehemiae 7, 1)
in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis (Liber Nehemiae 12, 27)
et mundati sunt sacerdotes et Levitæ et mundaverunt populum et portas et murum (Liber Nehemiae 12, 30)
ascendere autem feci principes Juda super murum et statui duos choros laudantium magnos et jerunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii (Liber Nehemiae 12, 31)
et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem (Liber Nehemiae 12, 36)
et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum (Liber Nehemiae 12, 37)
et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato (Liber Nehemiae 13, 21)
numquid et nos inobœdientes faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas (Liber Nehemiae 13, 27)