Fondare 336 Risultati per: Moses

  • qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cœpit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses (Liber Exodus 16, 20)

  • feceruntque ita ut præceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo (Liber Exodus 16, 24)

  • dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro (Liber Exodus 16, 25)

  • dixit autem Moses iste est sermo quem præcepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Ægypti (Liber Exodus 16, 32)

  • dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras (Liber Exodus 16, 33)

  • qui jurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid jurgamini contra me cur temptatis Dominum (Liber Exodus 17, 2)

  • clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me (Liber Exodus 17, 4)

  • en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israël (Liber Exodus 17, 6)

  • dixitque Moses ad Josue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea (Liber Exodus 17, 9)

  • fecit Josue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis (Liber Exodus 17, 10)

  • cumque levaret Moses manus vincebat Israël sin autem paululum remisisset superabat Amalech (Liber Exodus 17, 11)

  • ædificavitque Moses altare et vocavit nomen ejus Dominus exaltatio mea dicens (Liber Exodus 17, 15)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina