Mosaico decorativo

Fondare 504 Risultati per: Moses Sacerdos

  • hæc sunt verba quæ locutus est Moses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum (Liber Deuteronomii 1, 1)

  • quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus ut diceret eis (Liber Deuteronomii 1, 3)

  • trans Jordanem in terra Moab cœpitque Moses explanare legem et dicere (Liber Deuteronomii 1, 5)

  • tunc separavit Moses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam (Liber Deuteronomii 4, 41)

  • ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israël (Liber Deuteronomii 4, 44)

  • trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israël egressi ex Ægypto (Liber Deuteronomii 4, 46)

  • vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israël cærimonias atque judicia quæ ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete (Liber Deuteronomii 5, 1)

  • adpropinquante autem jam prœlio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum (Liber Deuteronomii 20, 2)

  • suscipiensque sacerdos cartallum de manu ejus ponet ante altare Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 26, 4)

  • præcepit autem Moses et seniores Israël populo dicentes custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie (Liber Deuteronomii 27, 1)

  • dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israël hodie factus es populus Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 27, 9)

  • præcepitque Moses populo in die illo dicens (Liber Deuteronomii 27, 11)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina