Fondare 518 Risultati per: Moses Legem
det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël et custodire legem Domini Dei tui (Liber I Paralipomenon 22, 12)
filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii ejus in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini ejus in perpetuum (Liber I Paralipomenon 23, 13)
et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum fœderis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine (Liber II Paralipomenon 1, 3)
nihilque erat aliud in arca nisi duæ tabulæ quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto (Liber II Paralipomenon 5, 10)
cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israël cum eo (Liber II Paralipomenon 12, 1)
ac præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum et faceret legem et universa mandata (Liber II Paralipomenon 14, 4)
et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem et constituerunt eum regem unxit quoque illum Jojadæ pontifex et filii ejus inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex (Liber II Paralipomenon 23, 11)
et prædicatum est in Juda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israël in deserto (Liber II Paralipomenon 24, 9)
steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum (Liber II Paralipomenon 30, 16)
in universa cultura ministerii domus Domini juxta legem et cærimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est (Liber II Paralipomenon 31, 21)
et movere non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis cunctamque legem et cærimonias atque judicia per manum Mosi (Liber II Paralipomenon 33, 8)
Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium (Liber Esdrae 7, 10)
