Fondare 518 Risultati per: Moses Legem
et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis et non ex proprio ea corde protulerim (Liber Numeri 16, 28)
Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini (Liber Numeri 16, 43)
dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis jam enim egressa est ira a Domino et plaga desævit (Liber Numeri 16, 46)
locutusque est Moses ad filios Israël et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron (Liber Numeri 17, 6)
quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii (Liber Numeri 17, 7)
protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël videruntque et receperunt singuli virgas suas (Liber Numeri 17, 9)
fecitque Moses sicut præceperat Dominus (Liber Numeri 17, 11)
ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum fœderis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos (Liber Numeri 20, 6)
tulit igitur Moses virgam quæ erat in conspectu Domini sicut præceperat ei (Liber Numeri 20, 9)
cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressæ sunt aquæ largissimæ ita ut et populus biberet et jumenta (Liber Numeri 20, 11)
misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent hæc mandat frater tuus Israël nosti omnem laborem qui adprehendit nos (Liber Numeri 20, 14)
fecit Moses ut præceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine (Liber Numeri 20, 27)
