Mosaico decorativo

Fondare 771 Risultati per: Moses Iosue Et Aaron Sacerdotem Et Sacrificium

  • nihil ex his quæ Moses jusserat reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israël mulieribus ac parvulis et advenis qui inter eos morabantur (Liber Iosue 8, 35)

  • et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit percussit atque delevit sicut præceperat ei Moses famulus Domini (Liber Iosue 11, 12)

  • sicut præceperat Dominus Mosi servo suo ita præcepit Moses Josue et ille universa conplevit non præteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod jusserat Dominus Mosi (Liber Iosue 11, 15)

  • Moses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 12, 6)

  • cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Jordanis ad orientalem plagam (Liber Iosue 13, 8)

  • omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit (Liber Iosue 13, 12)

  • dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas (Liber Iosue 13, 15)

  • omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terræ (Liber Iosue 13, 21)

  • deditque Moses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem cujus hæc divisio est (Liber Iosue 13, 24)

  • hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Jordanem contra Hiericho ad orientalem plagam (Liber Iosue 13, 32)

  • duabus enim tribubus et dimidiæ dederat Moses trans Jordanem possessionem absque Levitis qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos (Liber Iosue 14, 3)

  • quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur (Liber Iosue 14, 7)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina