Fondare 1369 Risultati per: Moses Et Terram
igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se præ superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem (Liber II Maccabaeorum 5, 21)
dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis consolabitur (Liber II Maccabaeorum 7, 6)
peto nate aspicias in cælum et terram et ad omnia quæ in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus (Liber II Maccabaeorum 7, 28)
isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans (Liber II Maccabaeorum 9, 8)
quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur (Liber II Maccabaeorum 10, 4)
at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret (Liber II Maccabaeorum 15, 5)
Dominus sapientia fundavit terram stabilivit cælos prudentia (Liber Proverbiorum 3, 19)
adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terræ (Liber Proverbiorum 8, 26)
justus in æternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram (Liber Proverbiorum 10, 30)
qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est (Liber Proverbiorum 12, 11)
qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate (Liber Proverbiorum 28, 19)
rex justus erigit terram vir avarus destruet eam (Liber Proverbiorum 29, 4)