Fondare 1447 Risultati per: Moses Aaron petra aquam Meriba et Masá desertum populus Cades finita et Edom

  • responderunt vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus (Liber Exodus 2, 19)

  • juravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam ejus (Liber Exodus 2, 21)

  • Moses autem pascebat oves Jethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb (Liber Exodus 3, 1)

  • dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus (Liber Exodus 3, 3)

  • cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum (Liber Exodus 3, 4)

  • et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Jacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum (Liber Exodus 3, 6)

  • dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israël de Ægypto (Liber Exodus 3, 11)

  • ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israël et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen ejus quid dicam eis (Liber Exodus 3, 13)

  • respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus (Liber Exodus 4, 1)

  • ait proice eam in terram projecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses (Liber Exodus 4, 3)

  • quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem (Liber Exodus 4, 9)

  • ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguæ sum (Liber Exodus 4, 10)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina