Fondare 5144 Risultati per: Mors Autem Saul
procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi (Evangelium secundum Matthaeum 18, 26)
misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei (Evangelium secundum Matthaeum 18, 27)
egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes (Evangelium secundum Matthaeum 18, 28)
ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 30)
videntes autem conservi ejus quæ fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quæ facta erant (Evangelium secundum Matthaeum 18, 31)
ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)
dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit mœchatur et qui dimissam duxerit mœchatur (Evangelium secundum Matthaeum 19, 9)
tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis (Evangelium secundum Matthaeum 19, 13)
qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata (Evangelium secundum Matthaeum 19, 17)
dicit illi quæ Jesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices (Evangelium secundum Matthaeum 19, 18)
cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones (Evangelium secundum Matthaeum 19, 22)
Jesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 19, 23)