Fondare 5144 Risultati per: Mors Autem Saul
factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holofernis vehementer dixit ad Achior (Liber Iudith 6, 1)
porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si verba mea hæc putas impleri non posse (Liber Iudith 6, 5)
ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii pœnas exceperint ipse simul ultioni subiaceas (Liber Iudith 6, 6)
illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum (Liber Iudith 6, 9)
Holofernis autem altera die præcepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam (Liber Iudith 7, 1)
erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et equites viginti duo milia præter præparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universæ juventutis (Liber Iudith 7, 2)
filii autem Israël ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum (Liber Iudith 7, 4)
si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus hæc verba quæ locuti estis (Liber Iudith 7, 25)
erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex (Liber Iudith 8, 4)
erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas (Liber Iudith 8, 7)
pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus præter ipsum (Liber Iudith 8, 19)
illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt (Liber Iudith 8, 24)