Fondare 334 Risultati per: Monte Sion

  • Domine in omnem iustitiam tuam avertatur obsecro ira tua, et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem, et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. (Prophetia Danielis 9, 16)

  • Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei (Prophetia Danielis 9, 20)

  • canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terræ quia venit dies Domini quia prope est (Prophetia Ioel 2, 1)

  • canite tuba in Sion sanctificate jejunium vocate cœtum (Prophetia Ioel 2, 15)

  • et filii Sion exultate et lætamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem justitiæ et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio (Prophetia Ioel 2, 23)

  • et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit (Prophetia Ioel 2, 32)

  • et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur cæli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israël (Prophetia Ioel 3, 16)

  • et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius (Prophetia Ioel 3, 17)

  • et mundabo sanguinem eorum quem non mundaveram et Dominus commorabitur in Sion (Prophetia Ioel 3, 21)

  • et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli (Prophetia Amos 1, 2)

  • audite verbum hoc vaccæ pingues quæ estis in monte Samariæ quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quæ dicitis dominis vestris adferte et bibemus (Prophetia Amos 4, 1)

  • væ qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariæ optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israël (Prophetia Amos 6, 1)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina