Fondare 47 Risultati per: Mephobiste reliquit
sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cujusque operis et janitori præcipiat ut vigilet (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
Martha autem satagebat circa frequens ministerium quæ stetit et ait Domine non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet (Evangelium secundum Lucam 10, 40)
qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 18, 29)
reliquit Judæam et abiit iterum in Galilæam (Evangelium secundum Ioannem 4, 3)
reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus (Evangelium secundum Ioannem 4, 28)
interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris (Evangelium secundum Ioannem 4, 52)
et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quæ placita sunt ei facio semper (Evangelium secundum Ioannem 8, 29)
et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de cælo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et lætitia corda vestra (Actus Apostolorum 14, 16)
devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Judæis (Actus Apostolorum 18, 19)
biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam præstare Judæis Felix reliquit Paulum vinctum (Actus Apostolorum 24, 27)
fide reliquit Ægyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit (Epistula ad Hebraeos 11, 27)