Fondare 748 Risultati per: Meo
dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me (Liber Psalmorum 38, 2)
locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi (Liber Psalmorum 38, 5)
ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma (Liber Psalmorum 38, 6)
et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos (Liber Psalmorum 39, 3)
justitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo (Liber Psalmorum 39, 11)
etenim homo pacis meæ in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem (Liber Psalmorum 40, 10)
non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me (Liber Psalmorum 43, 7)
non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper (Liber Psalmorum 49, 8)
tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos retrorsum (Liber Psalmorum 49, 17)
amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me (Liber Psalmorum 50, 4)
auditui meo dabis gaudium et lætitiam exultabunt ossa humiliata (Liber Psalmorum 50, 10)
quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus (Liber Psalmorum 53, 9)
