Fondare 748 Risultati per: Meo
non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu (Liber II Paralipomenon 32, 15)
sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque Nepthalim cuncta subvertit (Liber II Paralipomenon 34, 6)
a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israël et de sacerdotibus ejus et de Levitis ire in Hierusalem tecum vadat (Liber Esdrae 7, 13)
et de filiis Erem Eliezer Jesue Melchias Semejas Symeon (Liber Esdrae 10, 31)
et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et jumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam (Liber Nehemiae 2, 12)
præcepi Aneni fratri meo et Ananiæ principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur (Liber Nehemiae 7, 2)
dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo (Liber Nehemiae 7, 5)
et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum (Liber Thobis 3, 3)
ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto (Liber Thobis 3, 14)
cui Tobias ait sustine me obsecro donec hæc ipsa nuntiem patri meo (Liber Thobis 5, 9)
timeo ergo ne forte mihi hæc eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum (Liber Thobis 6, 15)
intuensque Tobiam Raguhel dixit Annæ uxori suæ quam similis est juvenis iste consobrino meo (Liber Thobis 7, 2)
