Fondare 1224 Risultati per: Mensura Promissa Terra
emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis (Liber Deuteronomii 28, 8)
adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 28, 21)
sit cælum quod supra te est æneum et terra quam calcas ferrea (Liber Deuteronomii 28, 23)
advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior (Liber Deuteronomii 28, 43)
et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 28, 52)
et sicut ante lætatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic lætabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 28, 63)
hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab præter illud fœdus quod cum eis pepigit in Horeb (Liber Deuteronomii 29, 1)
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni et omnibus servis ejus universæque terræ illius (Liber Deuteronomii 29, 2)
vos enim nostis ut habitaverimus in terra Ægypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes (Liber Deuteronomii 29, 16)
et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Ægypti (Liber Deuteronomii 29, 25)
et ejecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima projecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur (Liber Deuteronomii 29, 28)
ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et custodias mandata illius et cærimonias atque judicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 30, 16)