Fondare 1224 Risultati per: Mensura Promissa Terra
et eduxi de terra Ægypti ut essem vobis in Deum ego Dominus (Liber Leviticus 22, 33)
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël cum educerem eos de terra Ægypti ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 43)
et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra (Liber Leviticus 25, 9)
facite præcepta mea et judicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore (Liber Leviticus 25, 18)
terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenæ et coloni mei estis (Liber Leviticus 25, 23)
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus (Liber Leviticus 25, 38)
mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Ægypti non venient condicione servorum (Liber Leviticus 25, 42)
et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos (Liber Leviticus 25, 45)
mei sunt enim servi filii Israël quos eduxi de terra Ægypti (Liber Leviticus 25, 55)
ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 26, 1)
et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur (Liber Leviticus 26, 4)
adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra (Liber Leviticus 26, 5)