Fondare 848 Risultati per: Mei
et educam de Jacob semen et de Juda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi (Liber Isaiae 65, 9)
numerabo vos in gladio et omnes in cæde corruetis pro eo quod vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et quæ nolui elegistis (Liber Isaiae 65, 12)
propter hoc hæc dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis (Liber Isaiae 65, 13)
ecce servi mei lætabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt præ exultatione cordis et vos clamabitis præ dolore cordis et præ contritione spiritus ululabitis (Liber Isaiae 65, 14)
et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio (Liber Isaiae 65, 15)
non ædificabunt et alius habitabit non plantabunt et alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum eorum inveterabunt (Liber Isaiae 65, 22)
electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis (Liber Isaiae 65, 23)
unde et ego eligam inlusiones eorum et quæ timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quæ nolui elegerunt (Liber Isaiae 66, 4)
arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum (Liber Ieremiae 2, 19)
numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciæ pectoralis suæ populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris (Liber Ieremiae 2, 32)
in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei non ad ventilandum et ad purgandum (Liber Ieremiae 4, 11)
ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinæ audivit anima mea clamorem prœlii (Liber Ieremiae 4, 19)