Fondare 848 Risultati per: Mei
respondens vero Abisai filius Sarviæ dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini (Liber II Samuelis 19, 21)
et ait rex Semei non morieris juravitque ei (Liber II Samuelis 19, 23)
neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ quid igitur habeo justæ querellæ aut quid possum ultra vociferari ad regem (Liber II Samuelis 19, 28)
octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi (Liber II Samuelis 19, 35)
sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea juxta sepulchrum patris mei et matris meæ est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur (Liber II Samuelis 19, 37)
laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero (Liber II Samuelis 22, 4)
dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei (Liber II Samuelis 22, 37)
consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis (Liber II Samuelis 22, 39)
salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi (Liber II Samuelis 22, 44)
qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me (Liber II Samuelis 22, 49)
dixitque Joab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi (Liber II Samuelis 24, 3)
dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cædentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei (Liber II Samuelis 24, 17)
