Fondare 526 Risultati per: Meam
mulieres opulentæ surgite et audite vocem meam filiæ confidentes percipite auribus eloquium meum (Liber Isaiae 32, 9)
audite qui longe estis quæ fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam (Liber Isaiae 33, 13)
ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret projecisti post tergum tuum omnia peccata mea (Liber Isaiae 38, 17)
ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus (Liber Isaiae 42, 8)
et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum (Liber Isaiae 43, 7)
populum istum formavi mihi laudem meam narrabit (Liber Isaiae 43, 21)
effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam (Liber Isaiae 44, 3)
qui dico Cyro pastor meus es et omnem voluntatem meam conplebis qui dico Hierusalem ædificaberis et templo fundaberis (Liber Isaiae 44, 28)
ego suscitavi eum ad justitiam et omnes vias ejus dirigam ipse ædificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum (Liber Isaiae 45, 13)
prope feci justitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam (Liber Isaiae 46, 13)
iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti jugum tuum valde (Liber Isaiae 47, 6)
propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo (Liber Isaiae 48, 11)
