Fondare 1477 Risultati per: Mea
quare calce abicitis victimam meam et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei (Liber I Samuelis 2, 29)
et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui juxta cor meum et animam meam faciat et ædificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis diebus (Liber I Samuelis 2, 35)
in ipso autem momento mortis ejus dixerunt ei quæ stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quæ non respondit eis neque animadvertit (Liber I Samuelis 4, 20)
rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram (Liber I Samuelis 9, 8)
respondens autem Saul ait numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum (Liber I Samuelis 9, 21)
et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce præsto sum (Liber I Samuelis 12, 2)
dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus ejus in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis (Liber I Samuelis 12, 5)
dixit autem Saul ad Jonathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Jonathan et ait gustans gustavi in summitate virgæ quæ erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior (Liber I Samuelis 14, 43)
pænitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte (Liber I Samuelis 15, 11)
hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus cæli et bestiis terræ ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël (Liber I Samuelis 17, 46)
dixit autem Saul ad David ecce filia mea major Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et prœliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum (Liber I Samuelis 18, 17)
ait autem David ad Saul quis ego sum aut quæ est vita mea aut cognatio patris mei in Israël ut fiam gener regis (Liber I Samuelis 18, 18)
