Mosaico decorativo

Fondare 1116 Risultati per: Mar

  • et timuerunt nautæ et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quæ erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Jona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi (Prophetia Ionae 1, 5)

  • et dixit ad eos Hebræus ego sum et Dominum Deum cæli ego timeo qui fecit mare et aridam (Prophetia Ionae 1, 9)

  • et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis quia mare ibat et intumescebat (Prophetia Ionae 1, 11)

  • et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis hæc super vos (Prophetia Ionae 1, 12)

  • et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos (Prophetia Ionae 1, 13)

  • et tulerunt Jonam et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo (Prophetia Ionae 1, 15)

  • et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt (Prophetia Ionae 2, 4)

  • verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Joatham Ahaz Ezechiæ regum Juda quod vidit super Samariam et Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 1)

  • in scelere Jacob omne istud et in peccatis domus Israël quod scelus Jacob nonne Samaria et quæ excelsa Judæ nonne Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 5)

  • et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides ejus et fundamenta ejus revelabo (Prophetia Michaeae 1, 6)

  • quia infirmata est in bonum quæ habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 12)

  • adhuc heredem adducam tibi quæ habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israël (Prophetia Michaeae 1, 15)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina