Mosaico decorativo

Fondare 1116 Risultati per: Mar

  • quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac præmii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri nihil omnino mercedis accepit (Liber Esther 6, 3)

  • statimque rex quis est inquit in atrio Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat ut suggereret regi et juberet Mardocheum adfigi patibulo quod ei fuerat præparatum (Liber Esther 6, 4)

  • dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo fac ita ut locutus es Mardocheo Judæo qui sedet ante fores palatii cave ne quicquam de his quæ locutus es prætermittas (Liber Esther 6, 10)

  • tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et inpositum equo præcedebat atque clamabat hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare (Liber Esther 6, 11)

  • reversus est Mardocheus ad januam palatii et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite (Liber Esther 6, 12)

  • narravitque Zares uxori suæ et amicis omnia quæ evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor ejus si de semine Judæorum est Mardocheus ante quem cadere cœpisti non poteris ei resistere sed cades in conspectu ejus (Liber Esther 6, 13)

  • dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo (Liber Esther 7, 9)

  • suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit (Liber Esther 7, 10)

  • die illo dedit rex Asuerus Hester reginæ domum Aman adversarii Judæorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis confessa est enim ei Hester quod esset patruus suus (Liber Esther 8, 1)

  • tulitque rex anulum quem ab Aman recipi jusserat et tradidit Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum suam (Liber Esther 8, 2)

  • responditque rex Asuerus Hester reginæ et Mardocheo Judæo domum Aman concessi Hester et ipsum jussi adfigi cruci qui ausus est manum in Judæos mittere (Liber Esther 8, 7)

  • accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptæ sunt epistulæ ut Mardocheus voluerat ad Judæos et ad principes procuratoresque et judices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Æthiopiam præsidebant provinciæ atque provinciæ populo et populo juxta linguas et litteras suas et Judæis ut legere poterant et audire (Liber Esther 8, 9)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina