Fondare 338 Risultati per: Manum

  • et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suæ et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ et libaverunt libationes suas (Prophetia Ezechielis 20, 28)

  • et scietis quia ego Dominus cum induxero vos ad terram Israël in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris (Prophetia Ezechielis 20, 42)

  • tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnæ qui obstupescere eos facit (Prophetia Ezechielis 21, 14)

  • quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 21, 17)

  • idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 25, 7)

  • idcirco hæc dicit Dominus Deus extendam manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et jumentum et faciam eam desertum ab austro et qui sunt in Dædan gladio cadent (Prophetia Ezechielis 25, 13)

  • et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israël et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 25, 14)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritimæ regionis (Prophetia Ezechielis 25, 16)

  • hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum (Prophetia Ezechielis 35, 3)

  • idcirco hæc dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes quæ in circuitu vestro sunt ipsæ confusionem suam portent (Prophetia Ezechielis 36, 7)

  • ut diripias spolia et invadas prædam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ (Prophetia Ezechielis 38, 12)

  • et ponam gloriam meam in gentibus et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim et manum meam quam posuerim super eos (Prophetia Ezechielis 39, 21)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina