Fondare 636 Risultati per: Manu
hydria farinæ non defecit et lecythus olei non est inminutus juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliæ (Liber I Regum 17, 16)
et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum in manu Ahab ut interficiat me (Liber I Regum 18, 9)
et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israël ait hæc dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum Dominus (Liber I Regum 20, 13)
et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israël hæc dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego Dominus (Liber I Regum 20, 28)
qui ait ad eum hæc dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima ejus et populus tuus pro populo ejus (Liber I Regum 20, 42)
dixitque rex Israël ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriæ (Liber I Regum 22, 3)
congregavit ergo rex Israël prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis (Liber I Regum 22, 6)
omnesque prophetæ similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis (Liber I Regum 22, 12)
venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad prœliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis (Liber I Regum 22, 15)
dixitque rex Israël eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab (Liber II Regum 3, 10)
dixit autem Heliseus ad regem Israël quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuæ et ait illi rex Israël quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab (Liber II Regum 3, 13)
parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestra (Liber II Regum 3, 18)
