Fondare 3552 Risultati per: Man
dixitque Dominus Judas ascendet ecce tradidi terram in manus ejus (Liber Iudicum 1, 2)
ascenditque Judas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum (Liber Iudicum 1, 4)
fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt cæsis summitatibus manuum ejus ac pedum (Liber Iudicum 1, 6)
dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est (Liber Iudicum 1, 7)
pergensque Judas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et Tholmai (Liber Iudicum 1, 10)
Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Jeblaam et Mageddo cum viculis suis cœpitque Chananeus habitare cum eis (Liber Iudicum 1, 27)
habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Joseph factusque est ei tributarius (Liber Iudicum 1, 35)
iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis (Liber Iudicum 2, 14)
sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et juravit eis et vehementer adflicti sunt (Liber Iudicum 2, 15)
suscitavitque Dominus judices qui liberarent eos de vastantium manibus sed nec illos audire voluerunt (Liber Iudicum 2, 16)
fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria (Liber Iudicum 2, 17)
dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere noluit nec tradidit in manibus Josue (Liber Iudicum 2, 23)