Fondare 3552 Risultati per: Man
et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et lætabantur in operibus manuum suarum (Actus Apostolorum 7, 41)
sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit (Actus Apostolorum 7, 48)
nonne manus mea fecit hæc omnia (Actus Apostolorum 7, 50)
exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum (Actus Apostolorum 7, 56)
multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt (Actus Apostolorum 8, 7)
tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum (Actus Apostolorum 8, 17)
cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam (Actus Apostolorum 8, 18)
dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum (Actus Apostolorum 8, 19)
surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum (Actus Apostolorum 9, 8)
et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit (Actus Apostolorum 9, 9)
et vidit virum Ananiam nomine intrœuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat (Actus Apostolorum 9, 12)
et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Jesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 9, 17)
