Fondare 3552 Risultati per: Man
litigabant ergo Judæi ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum (Evangelium secundum Ioannem 6, 53)
dixit ergo eis Jesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem non habetis vitam in vobis (Evangelium secundum Ioannem 6, 54)
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam æternam et ego resuscitabo eum in novissimo die (Evangelium secundum Ioannem 6, 55)
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)
sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me (Evangelium secundum Ioannem 6, 58)
hic est panis qui de cælo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in æternum (Evangelium secundum Ioannem 6, 59)
nemo quippe in occulto quid facit et quærit ipse in palam esse si hæc facis manifesta te ipsum mundo (Evangelium secundum Ioannem 7, 4)
hæc cum dixisset ipse mansit in Galilæa (Evangelium secundum Ioannem 7, 9)
ut autem ascenderunt fratres ejus tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto (Evangelium secundum Ioannem 7, 10)
quærebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora ejus (Evangelium secundum Ioannem 7, 30)
quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)
in lege autem Moses mandavit nobis hujusmodi lapidare tu ergo quid dicis (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)