Fondare 3552 Risultati per: Man
narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quæ mandaverat (Liber Exodus 4, 28)
opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus (Liber Exodus 5, 9)
dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quæ facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua (Liber Exodus 6, 1)
et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Jacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus (Liber Exodus 6, 8)
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israël et ad Pharao regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti (Liber Exodus 6, 13)
tu loqueris omnia quæ mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israël de terra sua (Liber Exodus 7, 2)
et non audiet vos inmittamque manum meam super Ægyptum et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima (Liber Exodus 7, 4)
et scient Ægyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum et eduxerim filios Israël de medio eorum (Liber Exodus 7, 5)
vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum ejus super ripam fluminis et virgam quæ conversa est in draconem tolles in manu tua (Liber Exodus 7, 15)
hæc igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quæ in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem (Liber Exodus 7, 17)
dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Ægypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Ægypti tam in ligneis vasis quam in saxeis (Liber Exodus 7, 19)
dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Ægypti (Liber Exodus 8, 5)
