Fondare 3552 Risultati per: Man
at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater ejus mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos (Liber Genesis 42, 38)
ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore (Liber Genesis 43, 9)
igitur ingressus est Joseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram (Liber Genesis 43, 26)
et orto mane dimissi sunt cum asinis suis (Liber Genesis 44, 3)
manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis (Liber Genesis 44, 33)
festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei hæc mandat filius tuus Joseph Deus me fecit dominum universæ terræ Ægypti descende ad me ne moreris (Liber Genesis 45, 9)
fecerunt filii Israël ut eis mandatum fuerat quibus dedit Joseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere (Liber Genesis 45, 21)
ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos (Liber Genesis 46, 4)
natique sunt Joseph filii in terra Ægypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim (Liber Genesis 46, 20)
filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared (Liber Genesis 46, 21)
qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et læti serviemus regi (Liber Genesis 47, 25)
cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Joseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Ægypto (Liber Genesis 47, 29)
