Mosaico decorativo

Fondare 302 Risultati per: Malum Tragoedia Poenitentia

  • numquid non hæc fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum (Liber Nehemiae 13, 18)

  • numquid et nos inobœdientes faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas (Liber Nehemiae 13, 27)

  • et erat hæc in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum (Liber Iudith 8, 8)

  • traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur jugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cujus crudelitas redundat in regem (Liber Esther 7, 4)

  • rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum (Liber Esther 7, 7)

  • Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Judæorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem (Liber Esther 9, 24)

  • et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent et malum quod contra Judæos cogitaverat reverteretur in caput ejus denique et ipsum et filios ejus adfixerunt cruci (Liber Esther 9, 25)

  • igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur (Liber Iob 2, 11)

  • in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum (Liber Iob 5, 19)

  • cum enim dulce fuerit in ore ejus malum abscondet illud sub lingua sua (Liber Iob 20, 12)

  • si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum (Liber Iob 31, 29)

  • qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos (Liber Psalmorum 14, 3)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina