Fondare 212 Risultati per: Maccabaeorum bellum ducis belli victoria proelio exercitum
et Antiochum magnum regem Asiæ qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis (Liber I Maccabaeorum 8, 6)
quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum (Liber I Maccabaeorum 8, 24)
similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit (Liber I Maccabaeorum 8, 27)
et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 9, 3)
et vidit Judas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est (Liber I Maccabaeorum 9, 7)
et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii præibant exercitum et primi certaminis omnes potentes (Liber I Maccabaeorum 9, 11)
nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum (Liber I Maccabaeorum 9, 30)
ecce enim bellum ex adverso aqua vero Jordanis hinc et inde et ripæ et paludes et saltus et non est locus devertendi (Liber I Maccabaeorum 9, 45)
nunc ergo clamate in cælum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum (Liber I Maccabaeorum 9, 46)
et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in prœlium (Liber I Maccabaeorum 10, 2)
et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium ejus et obsides qui erant in arce jussit tradi ei (Liber I Maccabaeorum 10, 6)
et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum (Liber I Maccabaeorum 10, 8)