Fondare 257 Risultati per: Locum

  • hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et lætitia impletum est (Liber II Maccabaeorum 3, 30)

  • ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio (Liber II Maccabaeorum 5, 17)

  • verum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus elegit (Liber II Maccabaeorum 5, 19)

  • Judas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et fæni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis (Liber II Maccabaeorum 5, 27)

  • contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Jovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Jovis Hospitalis (Liber II Maccabaeorum 6, 2)

  • ante oculos habentes contumeliam quæ in locum sanctum ab his iniuste esset inlata itemque et ludibria habitæ civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa (Liber II Maccabaeorum 8, 17)

  • super hæc et Judæum futurum et omnem locum terræ perambulaturum et prædicaturum Dei potestatem (Liber II Maccabaeorum 9, 17)

  • propter quod tyrsos et ramos virides et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum (Liber II Maccabaeorum 10, 7)

  • quibus velociter locum dantibus casui ejus venit per mediam cervicem (Liber II Maccabaeorum 14, 44)

  • omnes igitur cæli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit (Liber II Maccabaeorum 15, 34)

  • sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum (Liber Proverbiorum 27, 8)

  • oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens (Liber Ecclesiastes 1, 5)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina