Fondare 905 Risultati per: Lie
in die illa erit Ægyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam (Liber Isaiae 19, 16)
quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non ædificetur (Liber Isaiae 25, 2)
sicut æstum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies (Liber Isaiae 25, 5)
in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur ejus qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei (Liber Isaiae 27, 11)
sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quæ est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus ejus ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo (Liber Isaiae 28, 21)
quia hæc dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut prœlietur super montem Sion et super collem ejus (Liber Isaiae 31, 4)
mulieres opulentæ surgite et audite vocem meam filiæ confidentes percipite auribus eloquium meum (Liber Isaiae 32, 9)
tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissæ sunt in deserto aquæ et torrentes in solitudine (Liber Isaiae 35, 6)
ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus (Liber Isaiae 43, 12)
hæc dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens cælos solus stabiliens terram et nullus mecum (Liber Isaiae 44, 24)
væ qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis (Liber Isaiae 45, 10)
numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui (Liber Isaiae 49, 15)